- NOX Sacrata
- NOX Sacrataquae diem Paschatis praecedit, in qua Baptismus conferebatur, apud Augustin. Serm. ad Catechum. Senator l. 8. Ep. 33: Cum die sacratae Noctis precem Baptismatis coeperit Sacerdos offundere. In ea viros et mulieres convenire olim im Templis solitos, ut precibus ibi invigilarent, velut exspectantes adventum Domini summô mane resurgentis, legimus apud Tertullian. ad Uxorem l. 2. c. 4. ubi eam hortans, ne post obitum suum viro nubat infideli, hoc inter alia adhibet argumentum: quod talis maritus non patienter laturus foret uxoris suae absentiam, in anniversario Paschatis pervigilio. Qui mos cum in aliis quoque et Martyrum Naalitiis successu temporis inolevisset, sensimque in varios abusus degeneravisset; tandem sublatus est, uti diximus supra, ubi de Nocturnis Coetibus. Coeterum praeconia Noctis Paschalis habes apud Rupertum Tuitiensem de Div. Offic. l. 6. c. 26. Sed et Sancta Nox, quae Nativitatem Domini, quaeque Pentecostem antecedit, dict est, Helgandus in Roberto Rege Francor. Sanctas Noctes h. e. Nativitatis Domini, sancti Paschae et Pentecostes, sic totas ducebat insomnes, ut nec sedens vel stans somnum caperet, etc. Vide Rabanum de Institut. Clericor. l. 11. 38.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.